monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 22
Hanc partem memini apud Cestium declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me fama perduxerat. qui cum praetextatus esset, tantae opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia notus esset. semper de illius ingenio Cestius et praedicavit et timuit: aiebat tam immature magnum ingenium non esse vitale. sed tanto concursu hominum audiebatur, ut raro auderet post illum Cestius dicere. ipse omnia mala faciebat ingenio suo, naturalis tamen illa vis eminebat, quae post multos annos iam et desidia obruta et carminibus enervata vigorem tamen suum tenuit. semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuvene desidia.